

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 8: Versus 25
Principium.[AUG.]Credite me principium, etc., usque ad ipse manus dextera, fortitudo, sapientia, et Verbum est Patris.[ID.]Ecce quid est esse, quia principium in se manet, innovat omnia, et mutari non potest.Loquor vobis.Et habeo vobis multa loqui, docendo, si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non judico, sed salvo, habeo post judicare. Habeo dico, sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo vera dico, et judico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui aequalis est, ut doceat nos minores dare gloriam Deo.